monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 63 > sectio > sectio 66 > sectio 49 > bnfGrec107.807 > Psalmi, 47 > sectio 9 > sectio 25 > csg75.52 > sectio 2 > csg48.237 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 1, 12
Valles autem, id est, animae χοῖκοῖς insertae corporibus, nec cum coelesti homine resurgentes, praesentiam eius ferre non poterunt; sed quidquid in eis durum fuerit, resolvetur, et ita fluent, quomodo si aquae plana non habeant, feranturque praecipites in profundum. Veniet ergo Dominus terribilis ad docendum, id est, ad movendos montes, et vallium humilia resolvenda, quia impietatem fecit Iacob, et peccatum Israel. Impietas enim Iacob conciliabula haereticorum sunt, quae vocantur Samaria.